Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 58

Precedente Successiva

sub obtusis, magisque in magis perforatis, quam in occlusis; illae
enim admittunt magis res sensibiles quam istae: sequitur idem esse de
mundi partibus ferendum iudicium, proportionaliter.
Caput XIII.
Ossa, pilos, nervos, sanguinem et spiritum, omnes sentire
contra Aristotelem.

~ Sed quaecunque praecedentibus duobus capitulis
declaravimus, nunc cum schola Peripatetica, quae
hodierno tempore regnat, disputanda sunt: incipiamque
ab ultimis.
~ Ossa sensus expertia prorsus esse contendunt
omnes: Nam quando perforatur caluaria a medico,
quid morbi intra curaturo, non dolet aeger:
nec caeterorum ossium fracturis, nisi ob carnem
adnatam, que dolet. Pari modo dum ungues et capillos resecamus,
nil dolemus: Et si quis tangat sanguinem exsilientem de vena, quin et
spiritum, non videtur sentire. Nec cerebrum ferro tactum sentit. Ergo
falsum est omnes partes animalis sentire; ita etiam partes mundi.
Item si aër et ignis sentirent essent animalia: quod nemo sanus audet
dicere. Item quae non habent organa sensoria nequaquam sentire dici
possunt, nec animalia esse.
~ Respondeo obiter nunc quod inferius examinandum erit, has omnes
res sentire. Ad animam autem (qui est spiritus liber habitans in
crassa mole discurrens intro forasque ad communis vitae usum organizata)
non omnes passiones omnium partium pervenire, vel non ita
valenter: nisi eas quae per medium communicativum attingunt. Hoc
autem non comperiri in partibus nimis liquidis nimisque tenuibus;
nec in duris nimis, sed in mollibus palam fieri: Nam cum tangitur caro,
plena calore ac spiritu irretito, patitur, et per corium et nervos et
fibras communicatur sensus usque ad universitatem spirituum liberorum
in capite habitantem: Atque ita spiritus iudicat declinandum
aut sectandum, quod tangit.
~ Proptereaque quando quis dormit, aut attente quid contemplatur,
non modo non sentit in capillis, et vestibus caesis, sed nec in carne
punctus saltem leviter: non quia caro non sentit, cum et praefati Philosophi
non negent, sed bene quidem sentit; sed quia sua passio, tunc

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche